unknown

ORATIO DOMINICA, PATER NOSTER, IN LOCO GENERIS ANTIQUI LITTERARUM

Abstract

De similitudinibus ad structuram pertinentibus inter Orationem Dominicam Evangelio secundum Mathaeum insertam ac frequentes in litteris Graecorum antiquorum preces ad deos disputatur. Cum supplicationes litterariae investigatae olim essent a K. Ausfeldo, demonstratum est eas plena forma ex partibus tribus constare, quas ille vir doctus invocationem, partem mediam et preces ipsas nominavit descripsitque. In Oratione Dominica eiusmodi elementa structurae inveniri possunt: Pater noster, qui es in caelis congruit ad invocationem cum epithetis laudantibus. Tres supplicationes sequentes quoque laudationis species putentur. Orationes a versu 11 ad finem consentiunt cum parte, quae preces ipsae vocatur. Versus autem sicut et nos dimmittimus debitoribus nostris, qui in formam dimismus corrigendus est, parti mediae responere potest

    Similar works