34 research outputs found

    Odgoj i rast savjesti

    Get PDF

    Fragmentum ordinis baptismi glagolitarum

    Get PDF
    Zagabriae, in Archivo Academiae scientiarum et artium Slavorum meridionalium (Arhiv JAZU, Sign. Frag. glag. 106), 10 folia membranacea (29,8 x 22,8 cm) asservantur, characteribus glagoliticis prima medietate saec. XIV conscripta atque secundum nomen inventoris sui, sacerdotis R. Počina, »Fragmenta Počiniana« dicta (croatice: Počinini fragmenti). De iis erudite disseruit V. Jagić in periodico »Archiv für slavische Philologie« (XXII, 1900, 529-542), repertum fragmentorum conferens cum traditione liturgica latina atque glagolitico-croata. Investigatio nostra, ad ultitimum folium (f. 10) seu ad mutilum ritum baptismatis ibi exstantem coartata, contextum eius historico-liturgicum sibi proposuit pressius definiendum. Fragmenta Počiniana (=P) ritum exhibent peculiarem (typum B), qui differt cum ab ordine in hereditate glagolitica vulgatiore (seu typo A), utpote qui in pluribus hucusque notis documentis appareat, tum ab illo (seu typo C). cuius testis unicus esse videtur libellus ritualis episcopi S. Kožičić (+1536) Knižice krsta (typis glagoliticis editus Flumine/Rijeka A. D. 1531). Methodo comparativa adhibita inquisitio ad has ferme conclusiones pervenit: 1. P ad traditionem liturgicam occidentalem integer spectat maximeque accedit Ordini ad cathecuminuin faciendum »Pontificalis curiae romanae« (saec. XIII) eiusdemque deductionibus, quarum nonnullae typis prodierunt statim post artem impressoriam inventam (ex. gr. in Missali Venetiis edito a. 1485: cf. ed. R. LIPPE, Missale romanum Mediolani 1474, vol. II, London 1907, pp. 315-318). 2. Textus in P (f. 10) asservatus initium sumit sub fine exorcismi (super feminam dicendi): Exorcizo te, immunde spiritus / Zaklinaju te, nečisti duše atque protrahitur usque ad unctionem praebaptismalem, quae immediate subsequitur abrenuntiationem Satanae. Hanc igitur sequentiam ritualem amplectitur: I. Exorcismum Exorcizo te, immunde spiritus... qui caeco, cui additur alter: Ergo, maledicte diabole / Zato, prokleti đavle (Sacr. Gelasiamim: ed. C. Mohlberg nn. 297/292) – II. Introductionem baptizandi in ecclesiam eiusdemque depositionem super pavimento cum recitatione Pater noster et Credo (Symbolum apostolicum atypicum) - III. Elevationem baptizandi de pavimento et lectionem evangelii sec. Matthaeum (19, 13-15) - IV. Impositionem manus et exorcismum: Nec te late(a)t, Satana : Ne krij se, Sotona (Ge n. 419) - V. Ritum Ephphata (Efifata!) (Ge n. 420) cum oratione Deus, immortale praesidium / Boze, besemrtni pomošt’niče - VI. Abrenuntiationem (Ge n. 421) - VII. Rubricam de unctione pectoris (et scapularum), ubi textus P iterum desinit. 3. Ordo P ab ipso initio suo usqne ad finem singulam celebrationem liturgicam comprehendisse videtur, usum scilicet qui tempore Medii aevi tardioris pedetentim invaluit. 4. Venio P fontium latinorum in sermonem palaeoslavum croaticae redactionis confecta aestimatur in regione maris Adriatici septentrionalis, valde probabiliter in insula Veglensi (Krk, Curicta, Veglia), auctore quodam clerico glagolita, cui versio textuum ritualium laborem sat arduum videtur imposuisse nego tiumque vix feliciter implendum. Proinde fit ut fidelitas menti latinae hic inde saepe desideretur. Fragmentum P Ordinis baptismi documentum rarum ac singulare repraesentat, quippe quod testimonium perhibet de nisu glagolitarum in finibus Croatiae ad traditionem Ecclesiae occidentalis sectandam atque assimilandam; demonstrat insuper glagolitas non unum sed plures - in casu utique tres - ramos adhibuisse eiusdem traditionis latinae (typos, uti dictum est, A, B et K). Rami B testis unus est fragmentum P. Cum textus P »Pontificali curiae romanae«(saec. XIII) innitatur, iudicium peritorum suffragatur, iuxta quos redactio codicis P in prima medietate saeculi XIV ponenda censetur

    Situacija Crkve u suvremenom svijetu

    Get PDF

    Un\u27eucaristia ideale nei santuari mariani

    Get PDF
    Il tema si propone l\u27analisi del problema di una liturgia adatta e ben fatta nei luoghi di pellegrinaggio mariani. Premesse alcune osservazioni di ordine generale (prolegomena) riguardanti la teologia eucaristica, si espongono i prìncipi secondo cui possono esser valutati gli elementi di rilievo di ogni eucaristìa, e dì conseguenza anche delle celebrazioni eucaristiche nei santuari mariani (in contesto dì pellegrinaggio o meno). Va messo in risalto che il mistero eucaristico associa varie possibilita di natura teologica, ecclesiale e antropologica che tendono ad esser applicate alla comunità celebrante, ma che non sempre possono prender corpo nei partecipanti della liturgia concreta. L\u27ottimale consisterebbe tanto nel progettare con prudenza e senso di responsabilita quanto poi nell\u27attuare il possibile e il meglio, offerto da ogni singola celebrazione liturgica, cercando sempre di procedere a traguardi più alti. L\u27analisi giunge ad alcune conslusìoni: 1. L\u27ideale non sta nel raggiungimento (non è possibile effettuare un\u27eucaristìa ideale o perfetta), consiste piuttosto nell\u27incessante protendimento verso di esso. 2. L\u27uomo, essendo misura di ogni cosa, è conseguentemente criterio anche delle singole celebrazioni ecclesiastìche, ovvero: buona è quella eucaristìa che e per l’uomo, ordinata alla promozione religiosa delle persone che vi partecipano. 3. I luoghì dì pellegrinaggio, dal punto di vista liturgico, svolgono un\u27influenza notevole sull\u27ambiente circostante, prossimo o remoto, il che aumenta le responsabilità dei ministeri esistenti presso i vari santuari. 4. Dato l\u27afflusso considerevole dei fedeli ai santuari mariani, si profila un bisogno sempre più sentito di un programma pastorale organico sia per i singoli che per il complesso dei luoghi di pellegrinaggio nazionali. 5. In vista del prossimo fine del secondo millennio dell\u27era cristiana, si pone la domanda: che cosa dev’essere fatto perche la fede trasmessaci venga tramandata ulteriormente, e che ruolo spetta, in prospettiva si importante, ai santuari mariani, il cui kairos più cospicuo sta indubbiamente nelle celebrazioni lìturgìche

    Temeljne značajke novoga sanktorala u misi i časoslovu

    Get PDF
    Dissertatio ck notis praecipuis novi Sanctoralis in missa et officio divino exordium sumit a quaestione quaenam sit ratio cultus Sanctorum in missa et officio, seu quaenam sit natura liturgicae hagioduliae atque heortologiae. Breviter illustrata origine, profectu, proliferatione Sanctoralis Romani principia exponuntur novae Sanctoralis ordinationis, quae ad normam decretorum concilii Vaticani II in effectum deducta est. Cum Sanctorum cuitus ad integrum Christi mysterium celebrandum dirigatur, Sanctorale liturgicum sacramentali quadam vi et efficacia pollet in nuntianda et repraesentanda summa totius mysterii paschalis. Cultus enim Sanctorum, inde ab Ecclesiae primordiis, non ad singulos Dei electos sed ad Deum Patrem per Christum in imitate Spiritus ordinatur, occasionem praebente unius aliusve Sancti memoria seu die natali. Novum proinde Sanctorale aequilibrium statuere satagit inter numerum Sanctorum per unius anni decursum colendorum et seriem dierum festorumque liturgicorum Domini mysteriis sacrorum. Magna igitur opus erit prudentia ne iterum ingens Sanctorum festivitatum numerus mysterio Christi celebrando praevaleat, sicuti non semel teste historia evenit saeculis nuper elapsis. Od missam liturgiamque horarum quod attinet, riovum Sanctorale traditionalem cultum Sanctorum in Ecclesia componere temptavit cum sensu sanctitatis colendae in hominibus fidelibusque hodiernis, et quidem a Sanctorali procedens Ecclesiae (particularis) Urbis Romae, cui additi sunt perplures Sancti »maioris momenti« ad alias Ecclesias regionesque terrarurn pertinentes. Instauratione liturgica Sanctoralis Romani peracta gaudere fas est et de euchologio millibus orationum precumque exemplaribus locupletato et de lectionario variis ditato lectionibus biblicis longioris et brevioris ductus necnon textibus hagiographicis sedulo delectis, qui anthologiam christianorum classicam constituere dicendi sunt. Unde concludere licet novo Sanctorali Romano, si cum praecedenti serie Sanctorum colendorum comparetur, progressum evidentem esse effectum, quamquam asseverari nequeat instaurationem hocce in gressu sistere neque amplius processuram esse. Futurae ergo erit aetatis iudicium bene perpensum validumque ferre de sorte et exitu huius Sanctoralis innovati in Ecclesia
    corecore